06.07.2011 в 23:31
Пишет  Chrissy69:

Заклинание, которое изгоняет демона из человека

Exorcizo
te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma,
omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu Christi eradicare, et effugare
ab hoc plasmate Dei. Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in
inferiora terrae demergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui mari, ventis,
et tempestatibus impersvit. Audi ergo, et time, satana, inimice fidei,
hostis generis humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae
declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, proditor
gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae,
excitator dolorum: quid stas, et resistis, cum scias. Christum Dominum
vias tuas perdere? Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in joseph
venumdatus, in sgno occisus, in homine cruci- fixus, deinde inferni
triumphator fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recede ergo
in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti: da locum Spiritui Sancto,
per hoc signum sanctae Cruci Jesu Christi Domini nostri: Qui cum Patre
et eodem Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, Per omnia saecula
saeculorum. Amen.


URL записи